Sir 4

1Fili eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. 2Animam esurientem ne despexeris: et non exasperes pauperem in inopia sua. 3Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti. 4Rogationem contribulati ne abiicias: et non avertas faciem tuam ab egeno. 5Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere: 6maledicentis enim tibi in amaritudine animae exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum. 7Congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. 8Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine. 9Libera eum, qui iniuriam patitur de manu superbi: et non acide feras in anima tua. 10In iudicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum: 11et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater. 12Sapientia filiis suis vitam inspirat, et suscipit inquirentes se, et praeibit in via iustitiae. 13et qui illam diligit, diligit vitam: et qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem eius. 14Qui tenuerint illam, vitam hereditabunt: et quo introibit, benedicet Deus. 15Qui serviunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos, qui diligunt illam, diligit Deus. 16Qui audit illam, iudicabit Gentes: et qui intuetur illam, permanebit confidens. 17Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in confirmatione creaturae illius. 18quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum. 19Timorem et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animae illius. 20Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et laetificabit illum, 21et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae. 22Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui. 23Fili conserva tempus, et devita a malo. 24Pro anima tua ne confundaris dicere verum. 25Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. 26Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. 27Ne reverearis proximum tuum in casu suo: 28nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo. 29In lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus iustitiae. 30Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuae confundere. 31Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subiicias te omni homini pro peccato. 32Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. 33Pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. 34Noli citatus esse in lingua tua: et inutilis, et remissus in operibus tuis. 35Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subiectos tibi. 36Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.
Copyright information for VulgS